- MASSYLA
- MASSYLAmediterranea est pars Mauritaniae, inquit Servius, in l. 4. Aen. v. 483. unde non longe sunt horti Hesperidum, et Atlas mons. Apud Livium in Numidia ponitur. l. 24. c. 49. Populi Massyli. Μασυλῆες Dionysio, quos Plinius l. 5. c. 4. inter Capsitanos, et Gaetulos apud Libyae deserta locat Hi neque frenis, neque ephippis utuntur, solâ contenti virgâ, quâequos regunt. Lucan. L. 4. v. 682.Et gens, quae nudo residens Massylia derso,Ora levi flectit frenorum nescia virgâ.Martialis l. 9. Epigr. 23.Et Massylaeum virga gubernat squumItem Massylus adiectivum. Silius: l. 1. v. 101.Non ille Evantis Massyli palluit irasNic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.